monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 52, 7
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Hic iterum si volumus intueri, ita nobis categoricus syllogismus enascitur. Insipientes corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis. Omnes qui corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis, dicunt in corde suo: Non est Deus. Insipientes igitur dicunt in corde suo: Non est Deus. Nunc ad ea quae posita sunt subtilius exponenda veniamus. Verbum dicere, proprium linguae, non cordis est. Sed quia cogitationes nostras potentia Divinitatis intelligit, recte dictum est, insipientis cor dicere, quod ad aures Domini potuit pervenire; scilicet non ad ignoscendum, sed ad vindicandum ; sicut Dominus in Genesi dicit: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleant , etc. Nam qui omnipotenti Verbo aliqua occasione detrahit, nec catholicis regulis acquiescit, utique insipiens est; quia verae sapientiae dona contempsit. Iste ergo in corde suo negat Deum; nam si vere Deum crederet, nulla in eum pravitate peccaret. Et ut hunc insipientem per multiplices errores potuisses advertere, pluralem illi numerum decenter adiunxit; dicit enim: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis. Omnes haeretici uno verbo notati sunt; nam Deo recte non credidisse corruptio est: quoniam a vitali sensu discedunt qui mortiferis persuasionibus implicantur. Hos subsequitur poena iustissima; ut abominabiles in voluntatibus suis fiant, qui corruptis sensibus obsecundant. Addidit, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Haec figura dicitur anaphora, id est relatio, quoties unum verbum frequenti iteratione repetitur. Hoc est enim quod doloribus plena parturiebat Ecclesia; ut in tanta multitudine perditorum non sit qui bonum possit operari. Quod de illis tantum debet accipi qui, extra religionem positi, in detestabili obstinatione perdurant. Nam, ut hoc de ipsis possis advertere, inferius dicturus est, qui devorant plebem meam; eos enim ibi designat qui fidelem populum apertis faucibus persequuntur.